Book 5
28
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur: quae vel praecipue fatigare medicos solent; quoniam et febres movent, nec umquam facile maturescunt; et sive ferro, sive medicamentis curantur, plerumque iterum juxta cicatrices ipsas resurgunt; multoque post medicamenta saepiulssaepius: quibus id quoque accedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice; sed etiam in alis et inguinibus. In mammis quoque feminarum se reperisse, Meges auctor est. Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, done ea digerantur: et medicamenta imponuntur, quae humorem vel educant, vel dissipent; quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedant, crustaque eum locum adstringant: tum vero ut ulcus curant. Quaecumque autem ratio curandi est, corpus, puro ulcere, exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae quum medici doceant, quorumdam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, eum, si anguem edit, liberari.