Book 5
28
Chironiumchironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est, et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa, sed tenuis; odor malus neque in ulcere, neque in ejus humore est; nulla inflammatio; dolor modicus est; nihil serpit: ideoque nullum periculum adfert; sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur, ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid, et vehemens, et reprimens habeat; quale ejus rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum p. ) -(. IV. cadmiae, cerae, singulorum p. )-(. VIII. rosae quantum satis sit ad ceram simul cum eis molliendam.
28
Fiunt etiam ex frigore hiberno ulcera, maxime in pueris, et praecipue in pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est: interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus; prurigo major est: nonnumquam humor exit, sed non multus, qui referre vel pus, vel saniem videtur. In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta sint; aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus est, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si jam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum, vino adjecto, aut malicorium in aqua coctum, deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.