Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Sacer quoque ignis (zona; psoriasis, seu herpes circinatus) malis ulceribus annumerari debet. Ejus duae species sunt. Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae. In his semper fere pus, et saepe rubor cum calore est: serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est: nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore, aut lateribus, aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit, extremis procedentibus: ac saepe id, quod jam sanum videbatur, iterum exulceratur: at circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est, coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora tentantur, aut quae mali habitus sunt; sed in cruribus maxime. Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt; sic prope difficillime tollitur. Medicamentum ejus fortuitum est, uno die febris, quae humorem noxium absumat. Pus, quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os ulcerum laedi, quo plus puris exeat; et id, quo ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen, si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni, neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est; sed iis, qui inter utrumque sunt: qualis est panis sine fermento, piscis, hoedushaedus, avis, exceptoque apro, omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austerum et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse, quam cibus, debet. Ipsa autem ulcera, si mediocriter serpunt, aqua calida; si vehementius, vino calido fovenda sunt: deinde acu pusulae, quaecumque sunt, aperiendae: tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. Ubi inflammatio sublata, ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala cotonea in vino cocta atque contrita: potest emplastrum vel Heraecf. 22, 3, vel tetrapharmacum19, 9, cui quinta pars turis adjecta sit: potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme