Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur, et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus, vel niger; odor foedus; multus, et muco similis humor: ipsum ulcus neque tactum, neque medicamentum sentit; prurigine tantum movetur: at circa dolor est, et inflammatio; interdum etiam febris oritur; nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit: atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur; fitque ex his ulcus, quod φαγέδαιναν Graeci vocant, quia celeriter serpendo, penetrandoque usque ossa, corpus vorat. Id ulcus inaequale est, coeno simile; inestque multus humor glutinosus, odor intolerabilis, majorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrumque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus, vel iis quorum corpora mali habitus sunt. Curatio utriusque eadem est; sed in majore malo major vis necessaria. Ac primum a victus ratione ordiendum est: ut quiescat in lectulo: ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam assumat: alvus quoque ei ducatur: dein post inflammationem cibum boni succi capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet sic, ut interdiu quidem aqua contentus sit; in coena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque in iis, qui θηρίωμα adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. Super ulcus vero inspergenda arida oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quidquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta, vel oleae folia ex vino decocta, vel marrubium: eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expresso: circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda, quae reprimant, cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet; diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis, vel ferro corpus, primum purgandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme