Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

17 Expositis simplicibus facultatibus, dicendum est quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque hujus ullus modus est; quum ex simplicibus alia demantur, alia adjiciantur; iisdemque servatis, ponderum ratio mutetur. Itaque quum facultatum materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae comprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et iidem effectus intra paucas compositiones sunt, et murtaremutare eas cuilibet, cognitis facultatibus, facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen, quae magis communia sunt, simul jungam. Si qua singulis, vel etiam paucis accommodata sunt, in ipsarum locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denariorum septem esse: unius deinde denarii pondus dividi a me in sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo quem ὀβολόν appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme