Book 5
28
Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΙΩΜΑ Graeci uocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.—Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔΑΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est. Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt uel linamenta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.