Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Non idem periculum carcinoma affert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet; interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent; nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt: tactusque is locus aliis dolorem affert, in aliis eum non habet: et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet; nonnumquam iisdem omnibus ulcus accedit: interdumque nullam habet proprietatem; interdum simile iis est, quae Graeci vocant χονδυλώματα aspredine quadam et magnitudine sua: colorque ejus ruber est, aut lenticulae similis; neque tuto aufertur: nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur. Saepe homo ictus obmutescit, atque ejus anima deficit. Quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod χαχόηθεσ a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma quod sine ulcere est: deinde ulcus; ex eo thymium. Tolli nihil, nisi cacoethes potest: reliqua curationibus irritantur; et quo major vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus; quidam ferro adusserunt; quidam scalpello exciderunt: neque ulli umquam medicina profecit: sed adusta protinus concitata sunt, et increverunt, donedonec occiderent; excisa etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt, et causam mortis attulerunt: quum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibeantur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo *scite potest, sed tempore et experimento. Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si levatur malum, minuunturque ejus indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum, et ad ustionem: si protinus irritatum est, scire licet jam carcinoma esse; removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam, aut rhypodesrypodes emplastrum19, 15 satis est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est, adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, tentanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus, ne quid eminere patiatur: sed ita, sl nihil exacerbabit: sin minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme