Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: †et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire * potest sed tempore et experimento. —Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme