Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Ab his quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius, corrupta aliqua corporum parte, nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo pejus est. Ejus hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae; in his sanies esse videtur; infra color niger est; ipsum corpus aridum et durius, quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est; eaque inflammatione cingitur; neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi affixa est; somnus urget; nonnumquam horror, aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit; dein lividum fit, circumque exiguae pusulae oriuntur: et si circa stomachum faucesve incidit, subito spiritum saepe elidit. Nihil melius est, quam protinus adurere. Neque id grave est: nam non sentit; quoniam ea caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde vulnus, sicut cetera adusta, curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta, undique a viva came diducta, quae trahit secum quidquid corruptum erat; purusque jam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia: vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcumque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a viva corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat. Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit: magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme