Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit, subito spiritum saepe elidit.—Nihil melius est quam protinus adurere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique uitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme