Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

27 Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur foliis aut lilii, aut linguae caninae, aut betae in vetere vino oleoque decoctis: quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent: deinde ea quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina, vel myrrha cum vino, vel creta cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta, atque ubi usus necessitas incidit, aceto diluta: ex insequentibus, quaelibet lipara; sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum, vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflanmatioinflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta, vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant: tum ervum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit: novissime siccum linamentum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme