Book 5
27
Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farinam cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; nouissime siccum linamentum.