Book 5
27
Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba vettonica, vel cantabrica, vel centaurioncentaurios. vel argemonia, vel trixago, vel personata, vel marina pastinaca, singulae binaeve tritae, et cum vino potui datae, et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et jejuni et jejuno magis nocere: ideoque perniciosissimi sunt quum incubant; utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quam quis aliquid assumsit.
27
Non tam facile iis opitulari est, qui venenum vel in cibo, vel in potione sumserunt: primum, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt: deinde quia noxa non a cute, sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere: deinde, ubi praecordia exhausit, bibere antidotum; si id non est, vel merum vinum.