Book 5
27
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhoiscf. Des Etangs, p. 283 percussit, polii, quod aegyptiae fabae magniudinemmagnitudinem aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, et casia, et cinnamomum recte per potionem assumuntur.
27
Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coactum; aut ex eodem hordeacea farina: aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.
27
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut polii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.