Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

27 Haec adversus omnes ictus communia sunt: usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est. Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.
27 In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt: quidam super prunam eo imposito vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur: tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam ἡλιοτρόπιον Graeci vocant, semen, vel certe folia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.
27 Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme