Book 5
27
Haec adversus omnes ictus communia sunt. Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
27
In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino. Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
27
Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.