Book 5
27
Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus ejus extrahendum est. Deinde, si locus neque nervosus, neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet: deinde multo meracoque vino excipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque quum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.