Book 5
27
Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; deinde multo meracoque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur.