Book 5
27
Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur: sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominiscf. Plin. XVIII, 4, 8, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut serpentiurnserpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus. Itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est: si levius, protinus emplastrum injiciendum, praecipueque Diogenis19, 20; si id non est, quodlibet ex iis, quae adversus morsus proposui; si ea non sunt, viride alexandrinum19, 17; si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si vulneri imponitur, superque id duobus digitis verberatur: exsaniat enim. Ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.