Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis jam, repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentunlinamentum, dum caro alitur; deinde quum jam continenda est, siccum imponendum est, done cicatrix inducatur: tum deligari super album plumbum oportet, quo et reprimitur cicatrix, ct colorem maxime sano corpori similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat: idem compositio, quae habet elaterii p. )-(. I. spumae argenti p. )-(. II. unguenti p. )-(. VII. quae excipiuntur resina terebinthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo et plumbum elotum, eademque resina coacta; sive ungitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum imponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere: alioquin res utrique succurri patitur. Siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest: si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata, super eminentem carnem exedentia medicamenta conjicienda sunt; super concavam, implentia; done utrumque ulcus sanae cuti aequatur: et tum cicatrix inducatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme