Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit.
26 Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P. #1108 I; spumae argenti P. #1108 II; unguenti pondo #1108 IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme