Book 5
26
Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumue aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum uulnus insedit.
26
In primo casu commodissimum est malicorium ex uino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
26
Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
26
Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est. Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.