Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Gangraenam vero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est; utique in corpore juvenili: et magis etiam si musculi integri sunt; si nervi vel laesi non sunt, vel leviter affecti sunt; neque ullus magnus articulus nudatus est; aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit; consistitque eo loco vitium, quod maxime fieri in digito potest. In ejusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde quidquid aridum est, et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt; sed his quam levissimis opus est: superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri id quod est inter integrum ac vitiatum locum debet. Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum, nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi imbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda, quae per cibum potionemque alvum, ideoque etiam corpus, adstringant; sed ea levia. Postea, si vitium constitit, imponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque plenioribus cibis uti licebit ex media materia; sed tamen non nisi alvum, corpusque siccantibus; aqua vero pluviali frigida. Balneum, nisi jam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo afficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere, ac nihilo minus serpere is cancer: inter quae miserum, sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme