Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 At si nigrities est, nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius exedant: repurgatumque ulcus sic ut cetera, nutriendum est. Si magis putre est, jamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus humor feratur: nam quod sanum est, siccum est quum aduritur. Post ustionem putris ulceris, superponenda sunt quae crustas a vivo resolvant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme