Book 5
26
Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde ubi sanguis emissus, novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit: et quum ulcus sub eo exesum est, id quo cicatrix induciturcf. cap. 19, § 18.
26
Id autem, quod ἐρυσιπελασ vocari dixi, non solum vulneri supervenire, sed sine hoc quoque oriri consuevit: atque interdum periculum majus affert; utique si circa cervices aut caput constitit. Oportet, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia; maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quidquid impositum est, betae folio contegendum est, et super linteolum frigida aqua madens imponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulphuris p. )-(. I. cerussae et croci, singulorum p. )-(. XII. s. eaque cum vino conterenda sunt, et id his illinendum. At si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt, et illita linteolo superinjicienda.