Book 5
26
Hic ordo felicis curationis est: sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt. Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit: quod fere negligenter curato ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est; nostris vocabulis non est. Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit: deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit; ἐρυσιπελασ Graeci nominant. Modo ulcus nigrum est, quia caro ejus corrupta est: idque vehementius etiam putrescendo intenditur, ubi vulnus humidum est, et ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est; carunculaeque corruptae, interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur; specillumque demissum descendit aut in latus, aut deorsum: eoque vitio nonnumquam os quoque afficitur. Modo oritur ea quam Graeci γάγγραιναν appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt, hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina; fereque in senibus, vel in iis quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra, vel livida est, sed sicca et arida; proximaque cutis plerumque subnigris pusulis impletur: deinde ei proxima vel pallida, vel livida, fereque rugosa et sine sensu est; ulterior in inflammatione est; omniaque ea simul serpunt, ulcus in locum pusulosum; pusulae in eum qniqui pallet aut livet; pallor aut livor in id quod inflammatum est; inflammatio in id quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur, ingensque sitis: quibusdam etiam delirium accedit: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant: incipit affici stomachus: fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem ejus mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.