Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Purgato, sequitur ut impleatur. Jamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae succidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est; ut butyrum cum rosa, et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni succi, vitatis omnibus acribus; sed jam pleniores. Nam et avis, et venatio, et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, dum inflammatio est, alienum est: itemque usque ad cicatricem, si nervi, musculive vulnerati sunt; etiam si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, quod in nervosis locis, musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum linamentum; vehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedant. Cicatricem post omnia haec commode inducit lycium ex passo aut lacte dilutum; vel etiam per se impositum siccum linamentum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme