Book 5
26
Proprie quaedam in articulis visenda sunt. In quibus si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transversa commodior est: si ex retuso et gravi, nullum in figura discrimen est; sed videndum est, pus supra articulum, an infra nascatur. Si sub eo nascitur, albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum esse credibile est; magisque, quo majores dolores inflammationesque, et quo maturius excitatae sunt. Quamvis autem non abscissus nervus est; tamen, si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse, et, sano quoque eo, tumorem permanere: futurumque est, ut tarde membrum id vel extendatur, vel contrahatur. Major tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhibita est; quam in recurvando eo quod rectum continuerimus. Collocari quoque membrum quod ictum est, ratione certa debet: si glutinandum est, ut superius sit; si in inflammatione est, ut in neutram partem inclinatum sit; si jam pus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare, nisi sanis, alienum est. Minus tamen iis periculosum, qui in capite vel brachiis, quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit, femine, aut crure, aut pede laborante. Locus in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et tumidum et sordidum reddit: ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Lenis frictio recte adhibetur; sed iis partibus quae longius absunt a vulnere.