Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curatio ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis non est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme