Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die, rursus detecto vulnere, considerandus color est: qui si lividus, aut pallidus, aut varius, aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album, aut rubicundum esse, commodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit: bona signa sunt, ubi haec sine dolore, tennis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus, aut leviter intumuit, eadem sunt imponenda quae primo fuerunt; si gravis inflammatio est, neque glutinandi spes est, ea quae pus moveant. Jamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat, et duritiam emolliat, et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti jucunda sit; et usque eo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse, coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet; maximeque, si grande vulnus est, tetrapharmacum19, 9; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodesrhypodes319, 15: at si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet, eoque illita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id succidam lanam: minusque etiam quam primo, fasciae adstringendae sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme