Book 5
26
Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante. Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere.