Book 5
26
Nimis vero intumescere vulnus, periculosum; nihil intumescere, periculosissimum estcf. Aph. V, 66: illud indicium est magnae inflammationis; hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. IIIa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet: vel si nervorum rigor, aut distentio, quae ex vulnere orta est, ea non finiturcf. Aph. II, 26; Coac. 350. Vomitus quoque biliosus non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere, non alienum est; praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque jam inflammatione orta, neque quum in superioribus partibus plaga est.