Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est; eaque lata esse debet, ut semel injecta non vulnus tantum, sed paulum utrimque etiam oras ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius attarhituradtrahitur: si aeque ab utraque, transversa comprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum injicienda est; ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat, neque adstringat: quod non continetur, elabitur; quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur. Hieme saepius fascia circumire debet: aestate quoties necesse est. Tum extrema pars ejus inferioribus acu assuenda est: nam nodus vulnus laedit, nisi tamen longe est. Illo neminem decipi decet, ut propriam viscera curationem requirant, de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura, vel alio medicinae genere est. In visceribus nihil movendum est; nisi, ut si quid aut ex jecinore, aut liene, aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioquin vulnus interius ea victus ratio, eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro proposui.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme