Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Sanguine autem vel suppresso, si nimius erumpit; vel exhausto, si per se parum fluxit; longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id quod vel in cute, vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit: potest caro alia parte dependens, alia inhaerens; si tamen etiamnum integra est, et conjunctione corporis fovetur. In iis vero quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet; maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter. Si vero in carne vulnus est, hiatque, neque in unum orae facile attarhunturadtrahuntur, sutura quidem aliena est; imponendae vero fibulae sunt; ἀγχτῆρασ Graeci nominant; quae oras, paulum tamen contrahant, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque quod alia parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus vulnus purgatum est; ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari vulnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod supprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne, ubi suberit haec, oportebit; quo valentius haereat, neque cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli, non nimis torta, quo mitius corpori insidat. Utraque neque nimis rara, neque himisnimis crebra injicienda. Si nimis rara est, non continet: si nimis crebra est, vehementer afficit: quia, quo saepius acus corpus transsuit,quoque plura loca injectum vinculum mordet, eo majores inflammationes oriuntur; magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat; sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur: sutura oras jungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent; ut si quid intus humoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim non potest, vino utendum est. Levius plaga juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia imponitur. Sed ea, quocumque modo imposita est, dum madet, prodest: itaque, ut inarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis, et conquisitis, et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentiamedicamentum debet, quod sine sevo compositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui; maximeque si caro est, barbarum; si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, vel labra sunt, Polyidae sphragidemcf. 20, 2. Alexandrinum quoque viride19, 17 nervis idoneum est: eminentibusque partibus ea quam Graeci ῤάπτουσαν vocantcf. 19, 6. Solet etiam, colliso corpore, exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire; nisi musculi, nervique juxta sunt, quos incidi non expedit: ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea quae humorem leniter extrahant; praecipueque ex his id, quod ῤυπῶδεσ vocari proposui19, 15. Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id juvetur, insuper circumdare lanam succidam ex aceto et oleo: vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus, aut musculosus, quod emolliat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme