Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os, vel nervus, vel cartilago, vel musculus; aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quoties quid tale erit, sanguinem mature supprimere non oportebit; sed pati fluere, dum tutum erit, adeo ut si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus juvenile et robustum et exercitatum est: multoque magis, si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus, mortiferus est; praecisus, sanitatem recipit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme