Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 His cognitis, etiamnum quaedam alia noscenda sunt, ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est; sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata; pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti, aut jam sanescente; sanies inter utrumque tempus; pus ex ulcere jam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel ἰχώρ, vel μελίχηρα nominatur: est pus, quod ἐλαιῶδεσ appellatur. tenue, subalbidum, ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso, inflammatio sequuta est. Meliceramelitera crassior est, glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt; et inter haec loca, maxime ex genibus. tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis, aut crassus, colore vel lividus, vel niger, aut pituita mixtus, aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus ejus vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit: itemque postea spes in iis major est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae et ipsum ulcus, et junctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda, aut subalbida. autem pejor est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, acer, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Meliceramelitera autem mala est multa et percrassa: melior quae et tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est. Sed id quoque pejus est multum, tenue, dilutum; magisque si ab initio tale est: itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est: praeter haec si male olet; nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius: itemque si laeve est, si nihil olet, si aequale est. Modo tamen convenire et magnitudini vulneris, et tempori debet: nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. quoque pejus est multum, et parum pingue:.quo minus ejus, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme