Book 5
26
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.