Book 5
26
Ubi stomachus autem percussus est, singultus, et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis assumtum est, id redditur cito; venarum motus elanguescunt; sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
26
Communes vero jejuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur: intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus, vel odorem ejus exhibent.
26
Medulla vero, quae in spina est, discissa, nervi resolvuntur, aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen, vel urinam, vel etiam stercus excernunt.
26
At si septum transversum percussum est, praecordia sursum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
26
Vesica vero vulnerata, dolent inguina; quod super pubem est, intenditur; pro urina, sanguis; at ex ipso vulnere urina descendit; stomachus afficitur; itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus, et ex eo mors sequitur.