Book 5
26
Vbi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur; si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
26
Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt: nam cibus et potio per uulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent.
26
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt.
26
At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
26
Vesica uero uulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem uomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.