Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in uentrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.
26 Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.
26 At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit.
26 At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit; uomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
26 Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme