Book 5
26
Quin etiam confert aliquid et aetas, et corpus, et vitae propositum, et anni tempus: quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior; valens, quam infirmus; neque nimis tenuis, neque. nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus, quam corrupti; exercitatus, quam iners; sobrius et temperans, quam vino venerique deditus. Opportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens, neque frigidum: siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant; maxime tamen horum varietas: ideoque perniciosissimus autumnus est.
26
Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt: quorumdam ipsae sedes indices sunt; quas alio loco demonstravimus, quum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus; et ex quibus vel spes, vel desperatio oriatur.
26
Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur: extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
26
Pulmone vero icto, spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber, simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari juvat: quidam sine ratione consurgunt: multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquuntur; si in aliam partem, obmutescunt.