Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 Iocineris autem vulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cuba dulcedo; punctiones doloresque usque iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
26 Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruror fertur.
26 At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere vulnerato veni.
26 At cum vulva percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
26 Sin cerebrum membranave eius vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur. Quorundam sensus obtunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux vultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur; fereque tertio vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme