Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

26 In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promtiorempromptiorem. Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemitHipp. De arte 13: deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse; ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse videatur. Sed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est, parvam rem attollere,. quo plus praestitisse videatur. Obligarique aequum est confessione promtaepromptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, majus curantis negligentia fiat.
26 Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui jecinorisiocineris portae, cui in spina medulla percussa est; cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae suntcf. Aph. VI, 18 et 23; Coac. 499.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme