Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

25 Adversus urinae difficultatem: piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi, unciae singulae, styracis, resinae terebinthinae, pondo sextantes, melampsithiimelabsinthi cyathus: ex quibus ad magnitudinem fabae aegyptiae et mane et coenato dari debet.
25 Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat; aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur: aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donedonec extracta inde gutta indurescat; eo adjicitur tritae casiae p. )-(. I.
26 Quum facultates medicamentorum proposuerim, genera in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: quum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus; quum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; quum quid innatum est, ut in vesica calculus; quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; quum quid deest, ut quum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt in quibus medicamenta, alia in quibus plus manus proficit. Ego, dilatis iis quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de iis dicam quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem, sicut priorem; et ante dicam de iis quae in quamlibet partem corporis incidunt; tum de iis quae certas. partes infestant. Incipiam a vulneribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme