Book 5
25
Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
25
Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris lacrirnaelacrimae, singulorum p. )-(. I.
25
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
25
Colice vero Cassii ex his constatGal. S. L. IX, 4: croci, anisi, castorei, singulorum p. )-(. III. petroselini p. )-(. IV. piperis et longi et rotundi, singulorum p. )-(. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi, singulorum p. )-(. VI. quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi.
25
Infantem vero mortuum, aut secundas expellit aquae potio, cui salis ammoniaci p. )-(. I. aut cui dictamidictamni cretici p. )-(. I. adjectum est.
25
Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jejunae dari debet.
25
Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.