Book 5
25
Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent.
25
Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.
25
Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
25
Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones.
25
Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres.