Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

25 Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. 1; croci P. 1 = -; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. 1 coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. 1.
26 26 Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus (capp. XXVI, XXVII); cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro (cap. XXVIII); cum quid innatum est, ut in vesica calculus; cum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.
26 Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant (libb. VII, VIII), nunc de iis dicam, quae maxime medicamentis egent. Didivam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem (III.1.3; I.4.1) et ante dicam de iis, quae in quamlibet partem corporis incidunt, tum de iis, quae certas partes infestant (VI.1 seqq.). Incipiam a vulneribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme