Book 5
25
CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. #1108 I; murrae, castorei, piperis, singulorum P. #1108 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse.
25
Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P. #1108 #1109 #1110; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. #1108 IIII; quae ex uino teruntur. Vnum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.
25
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P. #1108 I; castorei, cinnamomi, singulorum P. #1108 II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.