Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

23 Nobilissimum autem est MithridatisIbid. II, 1, 2, quod quotidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse: in quo haec sunt: costi p. )-(. z. acori p. )-(. v. hyperici, gummis, sagapeni, acaciae succi, iridis illyricae, cardamomi, singulorum p.)-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum p. )-(. IV. papaveris lacrimae, petroselini, singulorum p. )-(. IV. z. casiae, sillssilis, polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI. styracis p. )-(. v. z. castorei, turis, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum p. )-(. VI. malabathri folii p. )-(. VI. floris junci rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci cretici seminis, singulorum p. )-(. VI. z. nardi, opobalsami, singulorum p. )-(. VI. z. thlaspis p. )-(. v. zz. radicis ponticae p. )-(. VII. croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum p. )-(. VIII. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus vnenumvenenum, quod magnitudinem nucis graecae impleat, ex vino datur: in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme