Book 5
23
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. #1108 #1109 #1109 #1110; acori P. #1108 V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. #1108 IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109 #1110; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI; malobathri folii P. #1108 VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. #1108 VI #1109; nardi, opobalsami, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; thlaspis P. #1108 VI #1109 #1110; radicis Ponticae P. #1108 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.